- ASSITORETH seu ASHTORETH
- ASSITORETH seu ASHTORETHNumen Sidoniorum, quod Graeci Α᾿ςτάρτην vocârunt; perperam eam cum Atargati et Derceto confundentes. Atargatis einm vel Derceto, sub piscis forma colebatur a Ioppensibus: Astarte vero Dea Sidoniorum peculiaris, quam alii Lunam, alii Venerem, alii Deûm Matrem esse voluerunt, alii Caelestem Carthaginensium; nihil de piscis effigie habebat. Ab utraque porro diversa Dea Syria, sic κατ᾿ ἑξοχην` dicta, quae peculiare Numen fuit Hierapolitanorum, totum femineum, quod idem com Iunone quidam, alii Venerem, alii Matrem Deûm fuiste tradunt. Vide Salmas. ad Solin. d. l. p. 174. ut et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.